296 DE CURATIONE Duplicem igitur scopum in Elephantia esse scito, alterum ad materiam istam remotam, si qua est, quae in corpore redundet, alterum ad materiam quae circa cutim jam putrescit et contag— iosa fit; si igitur prior illa materia redundare tibi videbitur, protinus secare non solum venam basilicam debes, sed et utran— que, si expediens videbitur, consentientibus caeteris; verum per initia haec fiant, et quum in aliquo primo oborta est con— tagio; nam, ubi aut ab alio accepta fuerit, aut in tantum proces— serit ut fera jam sit, tum, si secabis venam, contagem introrsum trahes et hominem in majori periculo statues: reliquam vero materiam digerere oportebit, et mox evacuare; digeremus autem per ea, quae incidunt et subtiliant et abstergunt, ea commis— centes quae leviter humectent: quare aptissimum erit serum caprinum, in quo decoquantur stoechas et thymum et epithy— mum, et satureia, et scordium, et dictamum Creticum, et Iris, et seris, et lichen et stratiotis, et ejusmodi, quae varianda erunt prout et materia modo minus, modo magis exusta est: syrupi vero erunt, et oxymel, et qui fit de epithymo, et de fumo terrae, et sabor, et de pomis et ejusmodi. Eyvacuare autem oportebat per hieras, qualis est Diacolocynthidos, et Ruffi Hiera, et Archi— genis, necnon et per helleborum, et epithymum, et senam et polypodium, et similia. Materia vero, quae pustulas facit, et ipsa quidem digeri vult; hoc est parari ut absumi possit: faciunt autem hoc, quae subtiliant, et leniter molliunt; quoniam vero et lentore quodam ac sorditie referta est ea materia, tum et seminaria contagionis includit, abstergentibus et exsiccantibus indiget, exsiccantibus autem non mediocriter, sed validioribus, et aut potentia caus— ticis, aut propinquis: medicamenta igitur, quae huic contagioni valent, sunt quale nitrum et sulfur, et helleborus, et cedria, et thus, et iris, et argentum vivum, et terebenthina, et styrax liquida, quibus addantur adipes, e quibus placeant taurinus, vulpinus, ursinus, et leoninus. Dubitabit autem aliquis quomodo tam calida conveniant, quoniam tam materia quam seminaria in adustione quadam