290 DE CURATIONE morbo, qualia Aponensia, et Porretana, aut etiam nostra, nam et exsiccare possunt, et abstergere, et subtiliare, et sudorem inducere: ad quod dicimus experientia constare nihil aut parum ea prodesse: causam ipse arbitror quod debiliora sunt quam ut possint materiam tam erassam et tam lentam liquare: levi— ores quidem cutis infectiones, qualis est Seabies, et Impeti— go, et quae ab hepatis adustione contingunt, et salso phleg— mate, vel nostra Calderiana tollere valenter possunt, majora& vero non possunt; propter eandem causam et pulveres qui supra laudati sunt contra contagiones, frigidi existentes, ut bolus Armenius, et Sphragis, et Gemmae, nihil ad hunc morbum valent, sed solum qui calidi sunt, ut Thus et mastix, et myrrha, et scordium, et dictamum et alii, quocunque modo fuerint administrati. Sunt autem cum hoc morbo accidentia quaedam conjuncta, ad quae particulatim interdum oportet adhibere remedia, inter quae est dolor capitis, interdum totum occupans, interdum partem, materia multa distenta et coacta supra calvariam sub pericraneo vocato, qui saepe nullis remediis levari solent; ad quos ego nihil juvantius inveni quam inungere interna brachia, praesertim qua venae cephalicae protenduntur, hoc linimento: suceci inulae, succi bryoniae, styracis liquidae, terebenthinae, singulorum unc. I, gummi eleni unc. 5, pinguedinis ursi, an— seris, butyri, singulorum unc. is; thuris, iridis, singulorum dracehm. iii, olei irini quod sufficit, argenti vivi octavam partem. Sunt saepe et gummositates tantae duritiei, ut nec Quaiaci spuma nec aliis solitis linimentis auferri queant; quandoque protenduntur per longitudinem tibiae tanto dolore ut mors praeferatur: quapropter ad valentissima remedia recurrere oportet: quidam sufftus praedictos adhibent, alii accenso et candente pyrrhite lapide spargunt decocto guaiaci, et aceti, et locum fovent. Confert autem et hoc emplastrum: Radicis eucumeris agrestis, radicis iridis, singulorum quantum sat est, coque, dum tenerescant, tum libram harum accipito, am— moniaei, serapini, galbani, singulorum unc. II styracis liqui— dae unc. i5, pinguedinis ursi, butyri, singulorum unc. I, argenti vivi quartam omnium partem: misce, et pro arte emplastrum confice. ;