288 DE CURATIONE eo tempore nihil prohibet et meracum etiam vinum concedi album. Possunt inunctioni dies x dari, a quibus si exulcerari os incipiet, et sputum multum emitti, id compescendum non est, sed sinendum, donec videatur os male affici, tum fove aut lacte, aut aqua hordei, et diamoro, vel melle rosato: mox etiam, ubi ulcerum sanatio quaerenda sit, e stypticis, et alumine os ablue, et gargarissa. Dicendum autem et quae juvamenta ex hoc linimento consequantur, et quae nocumenta: juvamenta& erunt, quod dolores miro quodam modo tollentur, gummosi— tates dissolventur, aut in ipsa unctione, aut post, ulcera sana— buntur, et pustulae omnes recedent; verum non sine suis in— commodis et malis, quorum primum est foeditas unguenti illius, mox gravius est, quod os et palatum exulcerantur, ac sordities tanta per os concitatur per dies xv et amplius, ut nihil foedius, nihil intolerabilius videatur: cibus nullus mandi potest, etiam vix sorberi datur, dentes luxantur, somnus adimitur, et breviter per id tempus nihil gravius sentiri potest: multi praeterea subla— to morbo tremuli remansere, multis revixit labes. Invenere idem Empirici et suffitum: aegrum collocant in matella, pannis optime circuntegunt, ut ne etiam os extet, tum Cynabarim cum Thure mistum urunt, quo sufftu incalescit aeger mirum in modum, ac sudat: acerbissimum vero est medica— mentum, quo ego nunquam ausus sum uti ad corpus totum, ad certas autem partes, ut crura et brachia, quum vel sphaceli adsunt, vel ferae gummositates, vel dolores, vel ulcera male morigerata, etiam praestantissimum arbitror: caeterum ab eo abstinendum suadeo, nec Empiricis ceredendum, quibus nihil temerarium est magis, quando et per os etiam ausi sunt Argen— tum vivum et quod Praecipitatum vocant, confectis ex iis pilulis exhibere, quasi eadem vis sit Argenti vivi extra appositi, et devorati. Utuntur autem Cynabari, quoniam et in ipso poten— tia est vivum Argentum. Quaerat autem fortasse aliquis utrum balnea conveniant huic