286 DE CURATIONE sive quod per se sint natae plurimum calefacere simul ac uni— tae sunt, et separatae ab aliis, sive quod minima omnia Argenti vivi sint apta plurimum incalescere a calore nostro, et ob den— sitatem materiae mox etiam exurere, tum quidem et exsiccatio et exustio circa seminaria contingit: adduntur et, quae intro portent virtutes causticorum, et simul emolliant materiam, quo aptior sit liquari, ut pinguia: adduntur et quae subtiliant, et abstergunt, et liquant, ac postremo, quae contagionibus modis omnibus adversantur: tale est quo saepe usi sumus, quod habet Axungiae porcinae lib. 5*, butyri recentis unc. 1I, terebenthinae, styraeis liquidae, singulorum unc. ii, thuris, myrrhae, masticis, singulorum unc. 5, iridis, aristolochiae, gentianae, singulorum drach. iii, hellebori drach. ii, sulfuris unc. 5, nitri drach. I, suceci enulae, succi apii, singulorum unc. I, olei laurini rosati, Q. 8., aceti unc. I: argenti vivi pars omnium octava; misce et fiat unguentum in mortario ferreo. Possunt et leniores compositiones fieri et diversae formari, prout et intentiones et easus diversi sunt: quare et illud notan— dum erit, quod ubi plus gummositatum videbitur, plus pinguen— dinum apponendum erit in unguento, ubi minus gummositatum, plus autem pustularum et ulcerum, plus pulverum apponatur: in delicatioribus vero minus argenti addendum erit: ubi vero complexio calidior fuerit, imponenda quae temperent, ut butyri plus, et plus olei rosacei, minus vero exsiccantium. Prius autem 'quam linias, exactissimae purgationes procurandae sunt, et phlebotomia etiam, si expedit: qui vero inungendus erit, loco cealido ponatur, inungaturque totus praeter caput, pectus et sub alis, tum stuppa multa calida fasciandus: sunt qui et sacculos ex hordeo calefactos inter coxas et sub alis ac pedibus ponant, quo penetret unguentum magis, et sudent melius: aliqui bis in die inungunt, quod grave nimium est; satis erit si semel inungas: quidam et statim a prandio ungunt, quod etsi ad sudorem eli— eiendum aecommodatum videtur, ad totam tamen nutricationem ineptum est; quare melius inungere per horas v ante prandium; :Meunier translates '5 livres', i.e. 5 Ibs. But, as often, he fails to recognise the symbol 5 —$ in these prescriptions. For 'five' Fracas— torius writes v. — Fossel omits the whole formula.