284 DE CURATIONE morbo valet: modus utendi hic est. Radices per transversum incidantur in assulas tenues rotundas, atque harum unc. I in libr. XII aquae ponuntur in vase testaceo, capaeci libr. xvI, ac igne lento ad consumptionem tertiae partis coquuntur; decocti libr. 1 datur in aurora bibenda, reliquum servatur loco vini potan— dum; ejusmodi decoctum diebus singulis fit: duas vel tres horas morari in lectulo oportet, ac sudare, mox surgendum, si videbi— tur, verum aperto aeri exponi non convenit, nisi post dies septem. Dantur autem toti curationi dies quinque et viginti fere, ita ut unciis quinque et viginti tota curatio expleatur: interea omnis venus cavenda, acerba omnia et concoctu difficilia vitanda. Si vero careas ea radice, uti potes loco ejus radice cannarum nos— tratium, cui calamum aromaticum addas: potes et radicem per— sonatiae decoquere, quae mire sudorem ciet, cui si irim adjungas, vel xirim, et acorum et calamum aromaticum, et schinanthum, utiliter facies: ac decocto utendum erit per dies plures. Potest et aliud decoctum fieri quod intentiones omnes complebit. Gentianae, radicum bulapathi, seu bistortae, costi, aristolo— chiae, iridis, casiae ligneae, scordii, dictami cretici, quod suf— ficit de unoquoque: infunde, decoque, ut praedicta. Haec ergo sunt, quae factis debitis purgationibus, si non recedit mor— bus, experiri potes, uti blandiora et secura magis. Nunc et acerba prosequamur, quibus primis temporibus sta— tim utebantur, ab Empiricis primum inventa: alterum fuit inunctio, alterum suffitus: quae quamvis Empirice inventa fue— rint, et a similitudine (ut diximus) ad Scabiem, habent tamen idoneam rationem: nam ex iis constant quae seminaria exurunt, et totam materiam exsiccant, et abstergunt, et liquant, et in sudorem vertunt: materia eorum e causticis potentia est, aut e propinquis causticis, quibus adduntur convenientissima quaeque. Quae ergo in unctionem veniunt, alia sunt caustica potentia, non quidem quale chalcanthum, et arsenicum vocatum, et sublimatum, sed quale argentum vivum, quae materia fere est hujus medicamenti; est autem potentia causticum, quod ex sub— tilissimis atque igneis partibus constat, quod sublimatum os— tendit: ubi igitur particulae illae intra corpus aectu factae sunt,