282 DE CURATIONE non eam quae ex alimento fit, quatenus alimentum est, sed magis illam quae circa humores fit, ut & medicamento: biscoctus autem panis quatenus alimentum membra exsiccat, quod non quaerimus, quatenus autem medicamentum, (quando et ipse siccus est) et qualitate, et imbibitione potest certe exsiccare, sed ad humores non transit haec exsiccatio, nisi prius exsiccetur sanguis ab alimento faetus, quare et superstitiosum semper existimavi hunc usum, et affectatum, et parum utilem. Spuma vero quam collegisti, illinenda sunt ulcera, siqua sunt, necnon et callositates omnes, et loca quae dolent. Porro satis esse sole— bant huic potui dies triginta, nunc plures requiruntur, sive quod materia crassior et terrestrior facta sit quam primis tempo— ribus, sive quod non utamur ligno antiquo, et licentia aegrorum sit major, qua de causa in majori parte non semel sed bis dari hunc potum necesse est. Si vero in vino facere decoctum placet, prius bene consule et temperaturam aegri, et habitudinem bene spectato, item et aetatem, et anni tempus. Potest idem decoctum fieri in aquis sublimatis endiviae, et cichöoreae, et lupulorum, et boraginis, et similium, quod juvantissimum nonnunquam vidimus: atque ita se habet quae per guaiacum curatio fit: quo si careas, utere vel suprascriptis, junipero, citro, cupresso, vel et theda, et tere— bintho, et cedro, et ebeno, vel cealamo aromatico cum radice gentianae. Nunc ad eos veniamus qui per sudorem curant: viae eorum multiplices, alii per ea sublimata curant quae Elexir vocant; omnia acutissima, et ignea, periculosa quidem, et vitanda: alii per ea faciunt quae simpliciter sudorifica dicuntur, quibus et aromatica admiscent; sic enim et putrefactioni resistunt, et materiam liquant, et in sudorem vertunt. Praestantissimum inventum est radix Cynarum: ea (ut perhibent) e regione Sina— rum defertur a negotiatoribus iis qui ad Calicut, et Taprobanem, et ultra navigant: qua incolae utuntur ad aegritudines multas, praecipue autem ad morbum Gallicum: sudorem plus quam credi possit, provocat, et exsiccat, quare nec mirum est si huic