280 DE CURATIONE morbi segnior est, et multi lentoris, et in locis remotis; in iis enim non inutile erit addere quod exportet virtutem ligni, et quod subtiliet etiam et amabile membris sit: qua de causa multi et mel addunt, multi vinum non in ipsa decoctione sed post ad— miscent, quoniam simul decoctum austerissimum et ingratissi— mum facit potum. Praeparatur autem lignum hoc pacto: Lima oportet scobes ex eo facere, non contusione, non incisione: libra i pulveris in libris xii aquae infunditur per horas xxiiii, in olla librarum xvi capaci, dein coquitur lento igne, collecta diligenter spuma et servata ad usus quos dicemus, donec ad dimidium consumetur: decoctum hoc primum colatur, et servatur: tum fit et secundari— um decoctum relictis scobibus injiciendo totidem aquae libras, sed hoc si decoquatur ad quartae consumptionem, sat erit: uti eo oportet loco vini, priore autem utimur ut medicamine: sunt qui in primo decocto simul aut Senam, aut Hermodactylos, aut similia concoquant: alii non haec addunt, nisi singulis quinque aut sex diebus. Ergo primi decocti dantur in aurora unc. vii, auf viii, aegro in loco calido, qui nec transpiret, constituto, qui e lectulo ante horas tres non exsurgat, expectans sudorem: horis ab hoc potu quinque prandium exhibeatur: a prandio horis vi, rursus ejusdem decocti unc. v dentur, si aeger ferre potest, ac post horas iv coenet. Primis temporibus aeger per mensem integrum nunquam cubiculo exibat, nunc data est licentia major: eo etiam tempore tantum cibi exhibebatur, quo vix servaretur vita quod erat panis unc. iii, vel ad summum iv, carnis pullinae unc. ii, passularum unc. i: vino prorsus abstinebant, loco cujus utebantur secundario decocto, aut simplici, aut cum melle facto: nunc omnia licentius aguntur, nam et domo exire sinunt, et largius alunt, verum qui patientius cuncta ferunt et securius et incolumius curantur. ^ Aliqui panem biscoctum dari jubent, quo scilicet, ut arbitror, exsiccent magis: sed certe exsiccatio haec non ea videtur mihi quam quaerimus: quaerimus enim