278 DE CURATIONE vero exsiccat quidem magis ea siccitate quae per qualitatem exsiccare potest, minus vero per eam quae fit a caliditate: quare simpliciter exsiccat minus, quoniam quae a qualitate ipsa sicca fit actio, satis pauca est comparatione illius quae a caliditate fit, confortat autem magis propter stypticitatem: quare, ubi delicatior esset complexio et desideraretur confortatio mem— brorum, materia autem subtilior esset, eligendum, quod recens venit. Cortice quoque indiscrete multi utuntur, putantes exsiccare magis, quoniam siccior videtur, sed certe siccior et hic est ea siccitate quae a qualitate sicca sit, et ab imbibitione, non autem ea quae a caliditate: quare et minus colliquat et subtiliat minus, et dissolvit, et sudorem minus movet: quocirca et de ipso idem dicatur quod de recenti dictum est. E ligno praeterea antiquo decoctio fiebat multo limpidior et multo acutior, quod propter densitatem ejus ligni minus de scobe admisceretur, plus autem acrimoniae quod calidius est; e recenti autem et e cortice plus admiscetur scobium, quare turbidior fit aqua et amara magis, minus autem acris, quod tale sit id lignum et cortex: minus etiam ex hoc de spuma colligitur quam ex antiquo, quoniam in antiquo plus est de nigra substantia, ubi et plus resinae inest: quare saepe miratus sum, cur tanta mutatio ejus ligni sit facta, et quomodo cortex, qui abjici solebat, nunc in tantum pretium venerit, nisi quod natura medicorum est nova semper inducere, per quae et plus autoritatis et plus lucri acquiritur: eadem innovandi cupiditas aquam in qua coquebatur, mutavit in vi— num, quod rursus indiscrete a multis non sine magno periculo usurpatur, vidimus enim multos e potu vini illius male affec— tos in insanabilem aegritudinem decidisse: quare qui complex— iones calidas et siccas habent, et habitudines extenuatas, mate— riam morbi adustiorem, ii cavere ab eo potu debent: securius vero ii accipient, qui crassi sunt et humidi, et quibus materia