274 DE CURATIONE materia lenta est, et sordida ac segnis: optima igitur erunt oxy— mel, et mel rosatum et syrupus de prassio, de hyssopo, de be— tonica, de calamentho, de epithymo, de lupulis, et consimiles, quibus aquae addantur iridis, enulae, epithymi, agrimoniae cap v, faeniculi, apii, pullegii, origani, pimpinellae, cardi bene— dicti, cicerbitae, chamaedryos: aut fiat decoctum ex eisdem, et scordio, et dictamo cretico, et thymo et betonica et schinantho, et verbena, et syderite heraclea, et amomo, et agalocho, et ejus— modi. Potes eodem tempore digerere etiam materiam per inunctionem hanc, vel consimilem: succi rutae, sueci enulae ana unc. i. Theriacae unc.jii. Thurisdrach. ii. Piperis drachm i, axungiae, medullae vituli, butyri recentis, singulorum unec. i. olei chamaemelini, irini, quod sufficit: ex hoc inungantur dor— sum, brachia, et crura: concoquet materiam, et dolores leniet. Ergo digesta materia evacuanda est, e simplicibus vero quae praecipue valeant, sunt colocynthis, et hermodactyli, et helle— borus, et agaricus, et aloe, quibus admiscenda sunt quae simul liquefaciant, et dissolvant, qualia serapinum et galbanum, et bdellium et opoponacum, et hammoniacum, et myrrha, et laser, et ejusmodi: ex compositis autem consuetis sunt aggregativae pilulae, et de hermodactylis, et arthreticae, et indae, et de lapide lazuli, et de benedicta et ejusmodi, tum et electuarium indum, et Hamec, de benedicta, et Theodericum, et hiera diacolocynthidos, et hierae a Scribonio descriptae, et alia multa. Facta igitur prima evacuatione, recte illi mihi vid— entur facere qui et rursus concoquant, ac rursus purgant; vidi— mus enim qui factis exaete purgationibus probe fuerint restituti, aliqui secundos syrupos faciunt, simul etiam solutivos, addentes ipsis aut senam, aut agaricum, aut hermodaetylos, aut helle— bori scobem vel diebus singulis, vel alternis, quod etiam laudem. 8i igitur una haec curatio sufficere videatur, reliquis parcemus: sin autem non sufficere, ut profecto per plurimum accidit, ubi aut inveteratus sit morbus, aut materia crassior et tenacior, tum alia tentare remedia oportet: quare et reliqua examinemus.