272 DE CURATIONE aliquid eorum sumendum est quae contagioni obsistunt, qua— lis est theriaca, aut Mithridatum; forte enim per haec ita semi— naria morbi absumes et interimes, quod non ultra procedet. Si vero morbus jam non eirca principia fuerit, sed altius radi— ces egisse cognosces, et jam aut dolores, aut pustulas, aut alia, indicia adesse, tum non sola seminaria respicere debes, sed simul et materiam, quae partim inficitur et periclitatur, partim corrupta est: seminaria tamen nunquam volunt post haberi, sed semper aut interimi (si potest) aut frangi, aut educi: materia quae corrupta est, educi vult, quae vero inficitur, restitui, aut et educi, si multa est: quoniam autem crassa est et sordida, in multo lentore consistens, nec restitui nec educi potest, nisi subtilietur et abstergatur, quinimo nisi colliquetur ita ut ab ea sordities omnis abstergi possit, et aut exsiccari, aut in sudo— rem abire. Verum quia permista sunt omnia, tum seminaria, tum materia propter lentorem, amplius et simul sunt pustulae, et dolores, et saepe gummositates, videndum est si quod unum ingenium et remedium est, quod omnia exequatur, et omnibus valeat, an plura requirantur, et quae ea sint; nam sunt qui ten— tant per purgationes solas, omnia absolvere, alii per inunctiones, alii per suffitus, alii per ea quae in sudorem convertunt materiam, alii per ea quae obsistunt contagioni, alii vero modo uno, modo alio auxilio ad diversa utuntur; quare de his omnibus diligenter quaerendum videtur. Primum autem ab evacuatione ordiamur, quam unam sufficere ad totam curationem aliqui opinati sunt, quod certe et nos in quibusdam feliciter cessisse vidimus, in quibusdäm autem non suffecisse: supponamus autem cum in omnibus, tum maxime in hoc morbo prius digerendam praeparandamque esse materiam quae educenda mox est; oportere autem calida esse quae huic malo conveniant, attenuativa, et ut dicunt, incisoria, quoniam