268 DE CURATIONE est, an fera, et si multae materiae est an paucae, et an tenacis an tractabilis magis: tota ne extrorsum sit, an et introrsum, et si ulcera multa sunt; et an plus dolorum, quam pustularum, vel contra, similiter et si gummositatum, et ut uno verbo dicam, omnes differentiae ejus morbi ante oculos habendae sunt. Max— ime autem analogia, nam tametsi ad phlegma crassum et sordi— dum per se sit, non una tamen est phlegmatis ejus ratio, ut dictum est; praeterea et alia universalia consideranda sunt, aetates, sexus, anni tempora, complexiones, et id genus; neque enim omnibus omnia conveniunt. His ergo bene perspectis, scito eam labem, quum jam ossibus insedit, extra spem esse, nisi forte ea ossa uri possint: quare aut eam curationem rejice, aut malum rediturum praenuntia: ea etiamnum difficilior est quae est inveterata, et quae a multa et tenaci materia pendet, quaeque multas gummositates habet, et melancholicum hominem tenet. Quare difficilioribus difficiliora etiam remedia sunt adhi— benda: particulatim autem prosequendo, aer primo ne impurus sit, non austrinus, veruntamen ne, ut' austrinum fugias, valde borealem et frigidum eligito. Otia porro omnia, omnis ignavia et desidia tibi fugienda est, tibi omni studio, omni conatu exer— cendum, laborandum, sudandum: hoc dico, hoc hortor, hoc jubeo, curre, salta, venare, pilam, luctam, gladiatoriam exerce: per haec materiam segnem liquefacies, attenuabis et expelles, ac cum ea et seminaria contagionis: sed ita haec facito, ne quum remittes, protinus frigeas, et otium ducas, sed paulatim a fati— gatione ad quietem te transferto, pannisque obsepito, calido in loco morator, quin et in ipso exercitio (si fieri potest) locum frigidum non desidero. Ad haec consuetae corporis expurgationes procurandae, quae per nares, quae per cutim, quae per palatum, quae per alvum, et si quae aliae sunt, ut haemorrhoides, et menses, et reliquae; nihil vero superfluum exeat, praesertim eorum, quae per Venerem dissolvuntur, vigiliae uti nimiae esse nolunt, ita nec nimius sit : First ed. 1546, 1550, 1554, ne; 1555 ne, ut, needed for sense.