CAPUT X DE CURATIONE SXPHILIDIS, SEU GALLICI MORBI Nunc ad eas contagiones transeamus, quae extima magis occupant, incipientes a Syphilide morbo novo: in eujus cura— tione nec plane medici consensere, praesertim quum primum in lucem venisset: nam, sicuti in illius cognitione confusi pluri— mum extitere ac discordes ita et in curatione non eadem arbi— trati sunt; qui enim adustionem putabant illius causam, per ea etiam medicabantur quae adversantur adustioni, non solum nihil juvantes, sed mirum in modum malum augentes: qui vero existimabant esse idem cum Elephantia, per vinum viperatum et viperae carnes curandum praecipiebant: alii quietem injunge— bant: alii et balnea frustra experti sunt: alii doloribus solis intenti reliquam curationem negligebant, donec Empirici & simil— itudine quadam ejus morbi cum scabie fera permoti, ausi sunt primi per caustica morbum curare. Multi mox largius de tota curatione scripsere, inter quos et nos carminibus nonnulla primum lusimus, quum juniores esse— mus, ac civitate pestilentia gravi vexata rus secessissemus, ubi ad eam rem otii multum nobis dabatur. Quoniam vero Poetica, ut supra diximus, nec omnia admittit, nec prosequitur, necessari— umque nobis fuit plura tum relinqui, nunc quidem si rursus ea curatio pertraectetur, et non poetice sed medice, magis operae pretium fiet, praesertim quod nec ea de re recte agi posse videtur, nisi contagionum natura bene perspecta fuerit. Qui igitur recte curare hunc morbum volet, ad haec in primis advertat necesse est: primum quidem, utrum recens sit aegri— tudo, an inveterata, et quousque processit, et ad quae membra; si nervosa jam occupavit, si ossa corrupit: tum et si benignior 266