264 DE CURATIONE quam Pratensem diximus: quicquid igitur de alysso sit, non errabunt judicio nostro, et qui minorem rubiam vel contusam vel ex aceto potam exhibebunt in Rabie quando et contra ser— pentes valet: nec illi pariter, qui syderitem, quoniam et illa mire desiccat. Laudat Aetius expertum senis cujusdam oxyla— pathum, quo tam introrsum quam extrorsum utebatur: non est autem oxylapathum, quae acetosa vocatur (oxalis enim ea est) sed illud quod et folia et semen acuta inter Lapatha habet.