262 i DE CURATIONE sativam rubiam et aparinen, quod certe nec folia rotunda habet, nec traditis & Dioscoride convenit, qui de rubia agens utrumque genus prosequitur, mox de alysso seorsum traetat: propter quod alii eam pro alysso ostendunt, quae lilialis ab herbariis vocatur, non quae apud Ruellium est lilialis, sed aliam, cui flos est albus: verum et huic folia rotunda non sunt, sed oblonga in acutum desinentia: sunt, qui putent esse eam, quae asperula vocatur, minor paulo quam aparine, foliis in orbem positis rotundiori— bus. Porro difficultatem etiamnum auxere Paulus et Aetius, qui de alysso agentes concordes volunt alyssum esse syderitem heracleam. Galenus quoque libro secundo de Antidotis eam describens, non aliam significare videtur quam syderitem illam, quae heraclea vocatur a nobis, vulgo sclarea, in qua non parum fallitur judicio nostro Ruellius, putans sclaream nostram non esse syderitem heracleam, sed horminum: de quo plura in aliis diximus: quare nomen Alyssi apud posteriores Graecos aliter videtur acceptum quam apud Dioscoridem, qui de heraclea seorsum, et de alysso pertractat: porro nec folia rotunda syderitis habet, nec semen in latitudinem se pandens, sed rotun— dum: nisi quis dicat Dioscoridem voluisse quandam heracleae speciem significare, plures enim sunt ejus syderitis species, una hortensis odorata, quae herba Sancti /Joannis apud nos dicitur, major reliquis, caule et foliis: alia est pratensis quae proprie sclarea dicitur, foliis asperis, oblongis ad salviam acce— dentibus, caule quadrangulo, verticillis in orbem per intervalla eirca caulem dispositis, in quibus flores purpurei sunt, sub— caerulizantes, falcati ad aquilini rostri effigiem, quales et in sativa spectantur: alia est nemoralis, floribus exalbidis, sub— pallentibus, caeterum verticillis et foliis praedictis similis: est postremo et montana syderitis in totum pratensi similis, nisi quod folia rotunda gerit et verticilla minora, in quibus flore abjecto semina sunt in involucro bina ceu scutula: mulieres hanc et hortis serunt, ac betonicam falso nomine appellant: hanc ergo fortasse opinandum est Dioscoridi primum, mox Galeno et aliis fuisse alysson, quae et syderitis quaedam est, non ea tamen quae simpliciter Heraclea intelligitur a Dioscoride,