260 DE CURATIONE est: quare expedit morbum nosse, ne te principium fallat, et quantum protenditur; in ipso enim si debita adhibeantur reme— dia, totus interficietur morbus: si vero jam principium praeterisse putes, et contagem jam altius radices egisse, urendus quidem non est locus, quoniam agitabitur venenum magis introrsum: consulo tamen, ut scarifices et supra ponas emplastra, quae evocent et exsiccent, quin et vessicas etiam inducant, quale est quod habet galbani, serapini, opopanacis, singulorum unc 5, euphorbii drach I, iridis, xiridis, aristolochiae, gentianae singu— lorum drach r. — Nitri, sulfuris, singulorum scrup II — Cerae quod sufficit. Quoniam autem seminaria omnia contagionum materiam sibi analogam inficiunt et corrumpunt, existimandum est per processus morbi partem materiae parari ad corruptionem, partem corruptam esse: quare et per ea quae prohibent putre— factionem, procedere necesse est, et per ea quae evacuant: quae vero omnium convenientissima sunt ad evacuandum, sunt hierae, tum Archigenis, tum quae diacolocynthidos vocatur, atque item helleborus, quo praestantius nihil est in hac labe, si in sero lactis exhibeatur: valet et epithymum, et in universum quae melancholicum humorem purgant. Contagem autem prohibent, quae probe exsiccant, inter quae antipathia quadam peculiari laudant omnes cinerem fluvialium cancrorum ustorum: laudant pariter et gentianae radicem, sive per se sumatur, sive cum praedicto pulvere in vino albo: quidam et thus admiscent: quo medicamento utendum est omni tempore morbi: commendant et alyssum herbam, quae nomen etiam sortita est, quod sine rabie hominem faciat; Arabes Alguascen appellant: in qua non parva ambiguitas est inter medicos, primum quidem utrum eadem sit Dioscoridi et Plinio alyssum, deinde et quaenam apud illos sit: Plinius si quidem folia alysso dicit in orbem esse circa caulem, qualia in rubia cernuntur: Dioscorides autem dicit rotunda esse. Aliqui Plinio Alyssum esse putant rubiae genus sylvestre, quod medium est inter