CAPUT IX DE CURATIONE RABIDORUM Morbi quidam sunt, quibus nisi illico (ubi apparuere), suc— cursum fuerit, sera praeterea sit medela omnis, quales Car— bunculi, quos Anthraeas Graeci vocant, et cancrenae, et prae— cipue rabies, de qua nunc agitur: qua de causa omnibus vulgo esse notos hos morbos oporteret, et nota quoque remedia ea quae statim sunt adhibenda: quod in rabie sacerdotes melius instituere, quam medici, ad quos statim deducuntur qui demorsi sunt, quos curant tum religione, tum medicorum officio et instru— mentis utentes, urunt enim et ipsi locum. Ergo circa rabiem illud primo publicum sit, illico si fieri potest, locum demorsum urendum esse: rectius autem fiet, si prius scarificato vulnere superponatur cucurbitula magna, quo extrahatur virus, mox uratur ita profunde ut putare possis ustionem ad seminaria ipsa pervenisse: illa animadversione habita, quod liberius fieri potest, ubi caro multa est, parcius, ubi nervi multi, et venae: ferro id candenti, argento, aut auro fiat: quod si cui nimis impium videatur, potes urentibus medicamentis conficere: ubi locum inusseris, curato uti decidat crusta per brassicae folium butyro illitum: interea tamen superpone unguenta quae simul evocent et exsiccent, si quid forte seminariorum circa locum relictum fuerit: haec circa initia factitanda sunt. Verum illud non ignorandum est, principia ejus morbi valde ambigua esse et latentia: in quibusdam enim usque ad dies duos protenditur principium, in aliis quoque ad quatuor, in nonnullis et amplius, prout et morbus in aliis magis, in aliis minus acutus 258