254 DE CURATIONE fueris, haec postremo remedia potes experiri. Primum est decoctum hoc, quod habet xiridis cap v tussilaginis, dracunculi radicum, incisorum omnium manipulum I, lapidis haematicae, sphragidos, boli Armenii ana unc 5, symphyti, alteae, singulorum unc I, aluminis drach II, ligni guaiaci lib 5; infundantur per diem omnia in libris vur aquae purae, et fiat decoctum ter— tia parte consumpta, de quo unc v, sumantur in aurora ceum juleb violato. Aliud est antiquorum remedium, quod Plinius dicit valere phthisicis deploratis: foliorum et radicum Consiliginis, quan— tum sat est, fiat decoctio, et decocto utere bis vel ter in die unc. is; est autem consiligo, quantum conjici potest, eadem quam idem Plinius alio nomine herbam ignorans, enneaphyllon appel— let, herbarii nostri caprariam, quidam et pulmonariam, non eam quidem, quae e genere buglossi est, sed aliam pulmonariam, ita vocatam quod pulmonum vitiis valet praesertim suum et eaprarum, quare nec ab re ab herbariis capraria vocatur. Ennea— phyllon autem etiam vocata fuit, quod folia novem habeat, divisa hellebori modo, alia longiora, alia breviora, quales digiti sunt in manibus, sunt autem oblonga, per ambitum serrata, angustiora, quam hellebori, atre virentia cum levore; flores, quales hellebori, e foliis albicantibus quatuor constantes, ac veluti ealathum conflantes, in quibus semina quatuor juxta posita, quasi racemus, suspensa sunt: quare genus quoddam hellebori videri potest: hanc et Ruellius significare videtur, quum des— cribere vult pulmonariam a veterinariis vocatam: est autem urentis virtutis, qua conjectura, quum et folia novem sortita sit, eandem esse putamus quae a Plinio enneaphyllon dicitur. "Tertium remedium habet axungiae unc. IVv, butyri unc. II, terebinthinae unc. I, styraecis liquidae unc. 5, iridis, thuris, aristo— lochiae, enulae, singulorum drach II, argenti vivi unc. I; fiat ung— uentum, e quo brachia interna tota et dorsum inunge: seminariaæa contagionis absumet, et materiam corruptam per sputum mul— tam educet, verum cave ne hectica febris adsit. Haec ergo