252 DE CURATIONE deris tantae contagi: proderit autem et ari, vel alterius dracun— culi radix in eclegmate vel decocto aliquo oblata: similiter et iris, et scordium, et dictamum creticum iuvabunt, et dias— cordium, et theriaca, et similia. Quod si morbus ultra princi— pia jam progressus, vel catarrhum moverit, vel aliter in loco materiam collegerit, tum simul et ad seminaria et ad materiam potes animadvertere, ac catarrhum quidem iis omnibus ingeniis regere quae medici docent, divertendo, sistendo, exsiccando, evacuando: collecta vero materia si crassa, si viscosa est, digeri et praeparari debet, ut per convenientes regiones expelli possit: sed id semper ante oculos habe, ut contagionem et putrefactio— nem prohibeas, et seminariis obsistas: quare hoc in casu resinae maxime mihi placent, quae omnes intentiones complectuntur, ante alias terebinthina, mox laricina, et abietina, tum vero et myrrha, et styrax, et reliqua: possunt autem vel per se adminis— trari, vel admissa alicui ex praedictis pulveribus, qualis est bolus Armenius, et sphragis, et seordium: evitentur autem aspera, et styptica, quae spuitionem impediunt: propter quod nec malum erit semper admiscere aliquod lenientium, ut mel, vel saccharum. Decocta quoque valde mihi laudentur, quoniam maxime penetrant: optimum ergo erit scordium, et aristolochia, et dictamum, et pullegium, et gummi, quae eum saccharo ebul— lant in aqua pura eum pauco aceto: de quo decocto sat erunt unc v. Sunt qui radice cinarum utantur ad omnem phthisim, quod valde exsiccet, et per sudorem evocet, quod et nobis ad— modum placet. Si vero materia acrimoniae cujusdam particeps sit, ea debes afferre quae exsiccent quidem, sed minus calefaciant: optimum et suave est: saechari rosati unc m, boli armenii drach I, syrupi de pomis Q. S. misce, et utere omni hora: quod si materia jam corrupta apparebit, quod e sputo cognosces, si flavescit, aut livet, et foetet, expediens tunc erit evacuare, non solum per sputi vias, sed et per solutiva pharmaea, quae pro re eligan— tur: si vero labes jam et in pulmonem transit, qui aut ulcus contraxerit, aut eo pervenerit ut jam flaccescat, tum scito aegrum esse in magno discrimine, quod ubi apud domesticos praefatus