CAPUT VIII DE CURATIONE PHTHISIS QUATENUS cCONTAGIOSA EST Nunc de Phthisi prosequamur, non quatenus aut a catarrhis, aut ab aliis dependet causis, sed quatenus e contagione concepta est, et ab ea per se pendet; multum enim interest, utro modo sit facta: nam quae in contagione per se consistit, eo qui accipit, nihil male prius affecto sed sano, concipi potest: quare et catar— rhus et alia si superveniat, accidentia quodammodo sunt, et per se curationem primariam non poscunt: ad quae si communia remedia adhibeas, caput uras, sinapismis exsicces, sputum facile reddas, frustra omnia tentabis, nisi contagem, quatenus contagio est, interimere studeas. Ergo in ea phthisi, quae vel &a conver— satione cum phthisico, vel a fomite aliquo contracta est, et illa in primis consideranda sunt quae in universum diximus esse in contagionibus animadvertenda, seminaria scilicet, mate— riam quae in corruptionem tendit, et eam quae jam corrupta est. Si igitur circa initia curationem aggrediaris, tum ad sola semi— naria attende, quae si extingui quidem possent per urentia, nihil praesentaneum magis afferri remedium posset; verum quum hoc locum non habeat sine majori periculo, potes tamen per aliqua quae proxima sint urentibus curationem moliri: quod video et antiquorum nonnullos ausos fuisse, jubentes sandaracae nidorem per anhelitum in pulmones trahi: quum autem sandaracam dico, non eam intelligi volo, quae verniz vulgo vocatur, sed quae auripigmentum a nobis dicitur: porro nec per auripigmentum velim a te accipi priorem illam spe— ciem, quae citrina est, sed alteram, quae est rufa, et proprie sandaraca vocatur; hujus ergo sufftu si utaris, non parum pro— 250