246 DE CURATIONE potes: si ergo Carbunculus fuerit, qui in orbem urat, et cor— rumpat membrum, tum protinus, nulla interposita mora, 'aut candenti ferro totum inure, et seminaria interfice, aut caustico aliquo age, quale vel Aegyptiacum unguentum, vel fermentum cum sueco scyllae, et sublimato vocato, quod expeditissimum est: mox, ubi crusta ceciderit, butyro superimposito, ulceus mundifica, sed diu adapertum tene: si vero bubo pestifer fue— rit, sed immaturus, scarifica tamen, et cucurbitula aliqua magna sanguinem infectum extrahe, mox matura, sed permiscendo quae evocant et frangunt seminaria; conveniet farina seminis lini, et fenograeci, et altea, et narcissi, aut lilii radix, et gal— banum, et opoponacum, et nitrum, et sulfur, et cedria, et styrax liquida, e quibus emplastrum fiat. / Ad idem valent et diachylon, et diachalciteos, aut et bubonium contusum, vel solum, vel decoc— tum cum caepe adjuncto galbano, styrace liquida ex axungia; est autem (ut arbitror) bubonium, quod graeci der&pæ vocant, Virgilius amellum appellavit; copiosissimus autem est in agro nostro in vicinis Benaco collibus; surculi multi ab una radice quasi sylva quaedam tolluntur, quos vestiunt folia subaspera, angusta, digito longa, virentia; flores circa summa multi, aspectu pulchri spectantur, medio lutei, ceu chamaemilae, circum vero purpurei, in orbem stellae modo dispositis foliis, herba tota mire ad Bubones valet, unde et Bubonium appellatum fuit. Ubi igitur abcessus aliquantisper maturuerit, tum ne expectato exactam maturationem, sed aperi, aut cum ferro, aut caustico aliquo, mox absterge, verum non levibus, et communibus abster— sivis, sed dis in quibus est exsiccatio major, qualis est iris, et aristolochia, et peucedanum, et helleborus, et terebinthina, et farina lupinorum, et id genus: ad parotidas autem eisdem fere et concoquentibus, et evocantibus est utendum. Si igitur per haec fracta aliquantulum aegritudo videbitur spem aliquam polliceri, per eadem remedia repetita curationem ab— solve, sin autem contumax adhuc et nihil parens remediis appare— bit, ego (quod in medium afferam) non aliud majus remedium excogitare scio quam hoc, quod habet: succi lujulae unc II, suceci eitri unc I, diascordii nostri drach 1, specierum cordialium