244 DE CURATIONE dicuntur, eadem dicenda sunt quae supra diximus in Lenticulis; nam et in his febribus controversia est inter medicos, aliis per acerrima jubentibus esse evacuandum, aliis per placidissima, quod et nos ex nostris principiis rectius factum arbitramur, tum quod materia pauco indiget stimulo, utpote plus nimio corrupta, tum quod per acria agitatio multa in humoribus fiat, et evacuatio pauca seminariorum: quare ad materiam quae in dies corrum— pitur et evacuatione indiget, si vel per clysteres, vel per leve aliquod pharmacum corpus expurges, sat esse poterit tibi; qua«— les sunt vel communes vocatae pilulae, vel casia siliqua, vel etiam rhabarbarum, vel syrupus rosatus solutivus, quem ego in haec labe omnibus aliis praefero; quibus pro aetate, et tempore, et morbo, et aliis uti poteris vel quotidie, vel tertia, aut quarta quaque die, ut expedientius tibi videbitur. His ergo rite perspectis, extinctioni contagionis intende stu— dium omne, et curam omnem converte, quare nec communia digerentia curato, sed syrupos (ut medici vocant) longos conficito, aegrum coge ut inde die noctuque bibat; non solum autem quae in lenticulis dicta sunt remedia hic etiam adhiberi possunt, sed et si aliqua valentiora sunt, eligenda erunt tibi, ea praesertim quae omni antipathia juvant. Aquae igitur sint oxalidis, luiulae, cicerbitae, cicorii, nympheae, herbae gallicae, trifolii odorati, lichenis, quibus syrupi sui addantur. Valentissimum est et hoc quod habet suecci limonis libras duas; aceti unc. IV, boli armenii unc. I, quae simul commista per diem macerari sines, mox per elambicum in aquam vertes, cujus unc. Iv, exhibere poteris vel solas, vel cum syrupo aliquo: quod si ardentem febrem videris, aetatem autem juvenilem et robustam, consuetam potui aquae, caeteris consentientibus, non displiceat mihi aquae frigidae potus cum syrupo acetoso, vel succo citri: pulveres porro ne eos praetermittas, qui maxime per spiritualem antipath— jam valent, quique imputrescibiles ipsi existentes prohibent putrefactionem in vicinos humores ferri. Quod si aut Carbunculus aliquam in partem irruperit, aut Bubo eirca pubem, aut post aures Parotis insederit, primum quidem cave, ne aliquod horum represseris, sed potius evoca, quantum