242 DE CURATIONE Sphragidis drachm 1; cornu Monocerotis scrup. 1; aceti unc. 5; aquae rosatae unc. I. Porro in Britannia, si sudor forte detinea— tur, aut quia aeger non assuetus sit sudare, utpote densae carnis, aut alia de causa impeditus, mihi non displiceat illa adhibere, quae diximus sudorem movere consuevisse, et simul obsistere contagioni. In aliis vero febribus, quae eam acuitatem non habent, acutae tamen respectu earum quae malignae tantum dicuntur, haec adhibeatur curatio: victus in primis sit liberalior quam in puncti— eulis vocatis, quo virtus custodiatur, quae in vere pestilentibus vehementer dissolvitur, quod earum analogia vel ad spiritus est, vel ad acutiores humores, et putrefactio cita et amplior: vinum tamen non propinetur, tametsi aliqui sunt, qui praebent etiam meracissimum, non recte autem, quoniam febrem in furorem vertunt, quum praesertim per alia refici virtus sine eo periculo possit; bibant ergo vel Oxyceratum, vel aquam cum vino granatorum, aut cum sueco Limonum permistam; carnes, si assae sint et aqua rosata saepius inter coquendum irroratae, placeant mihi magis, necnon quae a mulieribus gelatinae vocan— tur: fercula vero sint e lactucis, et endivia, et boragine, et cerasis acerbis, et oriza, et panico cum pauco aceto, aut omphacio; nec acetaria denegentur e cicorio, cicerbita, oxalide, boragine, melis— sophyllo, et condrilla ea, quam erencanum rustici appellant; necnon e floribus citri et buglossae, et boraginis, et ejusmodi. Phlebotomia mihi nulla sit in his febribus, quoniam rarissime in nobis primo fiunt, sed extrinsecus veniunt, aut e fomite aut etiam ex aere, aut ex uno in alium; verum, quocunque modo accidat, sectio venae parum prodesse potest, quod seminaria non possunt educi, multum autem obesse, quod et contagio introrsum trahatur, et sanguis non mediocriter agitetur; propter quod non in Lenticulis solum, sed et in vere pestilentibus febri— bus, experientia constat maximam partem eorum, quibus secta fuit vena, periisse; satius ergo erit et in his per cucurbitulas sanguinem imminuere. De pharmaeis quoque quae solutiva