240 DE CURATIONE Nec minus cavendum est ab aere, in quo aeger degit: quare adaperta sint ostia et fenestrae, praecipue quae in Boream spectant. / Circa aegrum sint flores, et fructus odorati et frigidi, rosa, ligustrum, nymphea, viola, citria, limones, poma Apia, volema, eydonia, persica: fiant et suffitus ex aqua rosata, eam— phora et caryophyllis. Melius autem est, si potes, aegrum nullum visere, conventus hominum fugere, domi manere, quae munda sit, quae probe perfletur, tum non incalescas multum, ne cutis foramina ad hauriendam contagem aperias: quo vero, et qui inspiratur aer, sincerior ingrediatur, tu quidem semper ore versato aut juniperi grana, aut gentianae radicem vel gal— angae, vel casiam ligneam, vel macerem, aut semen citri: nares quoque tangito spongiola, aceto et aqua rosata infusa. Indumenta mundissima vestito, et non e lana si potes, sed e serico quae etiam saepius mutato: nec laudem qui inedia quae— runt siccum corpus facere, quoniam venas inaniunt et avidas attrahendi reddunt, neque tamen crapulam volo, sed victum qui parcus sit, non alienus & consueto; omnes enim mutationes insolitae cum in omnibus tum maxime in hoc morbo damnari ab Hippocrate consuevere. Nec displicet ut aut Theriaca, aut Mithridato, aut terra Lemnia, vel Bolo Armenio cum aceto utaris. Utile quoque est et jam expertum Diascordium antido— tum, quod composuimus non solum conservationis, sed et cura«— tionis, gratia. Laudo etiam, ut pillulae illae quae communes vocantur, duae aut tres ante coenam singulis tribus diebus capiantur. Per haec igitur procurandum est ne aeger fias. Quod si quis jam factus est aeger et contagem concepit, hoc pacto regendus erit: in primis, si febris ex iis est quae paucis horis perdere hominem solent, qualis et ea est quae in Britannia sudor appellatur, nullus vietus exhibeatur: medicamentum autem ullum utrum sit afferendum habet dubitationem et, an in Britan— nia recte faciant nullum aliud auxilium adhibendo nisi situm, et decubitum per quem sudent: verum meo quidem judicio, et in Britannia, et aliis locis, ubi quam acutissime pestis concept&æ fuerit, bene agetur si statim ad ea recurratur, quae per utranque antipathiam diximus obsistere contagionibus feris, quale est