CAPUT VII DE CURATIONE VERE PESTILENTUM FEBRIUM Longe major sollicitudo et cura esse debet, tum publica, tum privata, circa eas febres quae proprie pestilentes dicuntur, si medici et alii ad eas secure adire auderent: qua de causa multi aegrorum miserabiliter pereunt ab omnibus destituti. Quo— niam igitur contagio haec saepe ab aere originem trahit, saepe ab uno ad alium transit, saepe concipitur fomite, nonnunquam et in nobis primo oritur, in primis non praetermittenda videtur ea curatio quae praeservat: procurandum enim in primis est ab ea non capi, quando, ubi quis captus est, ut plurimum etiam perit. Ergo si aeris vitio pestilentia contigerit, quod raro qui— dem fit, tum nullum est salutarius remedium quam (ut in pro— verbio est) fuga, et inquisitio salubrioris aeris: quod si fieri non potest, neque enim semper et urbes, et suppellectiles, et domus, et cari relinqui possunt, at saltem aerem tempera per ea quae dicta sunt. Proderit et latos stipularum incendere campos, Et nemora intacta, et sanctos exurere lucos. Illud quoque pervide, num ex alia regione deferatur ad tuam contagio: cui contra fenestras occlude, et partes domus aver— sas habitato: tum fomes omnis tibi cavendus erit, ligna, vestes, et omnia quae pestilentes tractavere: qua de causa sapientis— sime agunt illae Respublicae quae consuetudine et legibus pro— vident, ut suppellex omnis domus affectae comburatur, haeredi— bus e publico satisfiat. / Vidimus anno 1511, quum per Germanos Verona teneretur, exorta peste qua hominum fere x milliæ periiere, ex una veste pellicea non pauciores quam quinque et viginti Teutones obiisse: uno defuncto alius induebat eam ves— tem, et hoc alius, et alius, donec monefacti e tot defunctis vestem combussere. 238