236 DE CURATIONE de epithymo, de citro, de acetosa, de lupulis, de cicorea, de pimpinella, quae ad oenanthes genus referri potest, et appellari oenantilla, tum et qui de Bizantiis' dicitur, de eupatorio, de thymo, et ejusmodi: aquae vero sunt boraginis, melissae, cicorii, cicerbitae, scabiosae, cardi benedicti, calendulae, luiulae, trifolii, gallicae acetosae cap. v. lupulorum, :eupatorii, chamaedryos, pentaphylli, lapathi, majoranae, calamenti, pulegii. Decoctio optima, quae habet agrimoniae, cicoreae, cicerbitae, cap. v recen— tium; thrichomanis, scordii, dictami cretici ana M. I, tormen— tillae, bistortae ana unc. 5, ligni aloes, casiae ligneae, squinanti, calami, gummi ana drach. II; radicum cannarum drach. 1II; infun— dantur omnia per diem in aquae purae libr. x, mox fiat decoctio ad sufficientiam, cujus decocti colati unc. y cum syrupo de citro unc. I, exhibe in aurora. Pulvis optimus, terrae Lemniae, boli Armenii, tormentillae, seordii, cornu monocerotis, vel cervi ana de quo drachm. I accipiat cum aqua rosacea unc. II, aceti unc. i. Expertum quoque est, suecci luiulae unc. III; aliud vilius quidem, sed non minus valens, tormentillae, bistortae ana drachm. 5 detur ceum aqua Cardi benedicti. Interea vide, si quid natura movet, et per quam viam: si quidem enim erit sanguis qui erumpat e naribus, sive multus, sive paucus, neque juvato, neque retineto, nisi virtus cadat: si vero multa et corrupta per alvum materia exi— verit, neque hanc comprimito, nisi virtus collabens poscat: at vero, si lenticulae expellantur, eas quidem juvare oportet, si natura pigra est, iis quae ad ceutim movent et contagioni simul contraria sunt, quale est dictamnum, et costum, et radix per— sonatiae, et cannarum radix, et ejusmodi. Solent et accidentia quaedam concomitari has febres, inter quae est delirium, quod, tametsi rarissime frenesim sequitur, divertendum est tamen propter dictam causam. Atque haec quidem satis jam sint de punecticularibus febribus: nunc ad vere pestilentes pertranseamus. : Text of 1554 Bizentiis; 1555 Bizantiis.