F ' DE CURATIONE smaragdo ter et quater visi sint evasisse, infida tamen est ad universale si illatio fiat, quoniam incertum est, per accidens ne contigerit, an per se, nisi ratio ad communem naturam fiat: potest autem ratio certe fieri, quod smaragdus valere ad ejus— modi febres debeat, quod frigidus sit et siccus, quemadmodum et de aliis dictum est; habere autem praerogativam super alia tanquam sacrum quoddam antidotum ratio nulla afferri potest, quoniam, an agat et per spiritualem antipathiam, nec ratione, nec experientia cognitum est: regium tamen sit medicamentum, quod magno pretio venit. Quaerat autem quis et de Guaiaeo ligno, et de radice Cinarum, de qua in Gallico morbo dicemus, utrum conveniant in hae febre, quoniam utrunque et exsiccat valde, et sudorem movet, et putrefactioni resistit: ad quod dicimus nullam nos habere de iis circa has febres experientiam, verum, quantum per rationem possumus existimare, credendum est utrunque valere ea in re plurimum; et Quaiacum quidem, quia ex subtilissimis partibus constat calidis ac siccis, propter quas et valde exsiccat, et su— dorem ciet: est etiam et resinosa ea arbor, quare mire et ad con— tagiones valet: decoqui autem in aqua debet permisto etiam aceto, ne febrem augeat, qua de causa convenientior etiam erit, ubi pituitosior sit sanguis. Radix vero Cinarum siccissima quidem est, resinosa autem non est, nec calida, quantum sensu percipi potest, quare et dubium est quomodo sudoris adeo provocativa sit: fortasse igitur eorum est, quae potentia talia quidem sunt, sed remote, hoc est, quorum calidae partes tarde actu fiunt; propter quod et ipsa sudorem movet, quum separata mistione actu tandem fiunt igneae et subtilissimae partes; vel forte, etsi particulae ex quibus constat, per se ealidae non sunt, propter siccitatem tamen et tenuitatem accenduntur calore nostro, et ita sudorem movent: et ipsa igitur convenire his febribus potest, quoniam et valde exsiccet, et sudorem faciat, et foramina cutis aperiat. Ex syrupis autem valent acetosus, et oxymel, et de fumo terrae,