232 DE CURATIONE qualis est aqua vino granatorum admista, aut aceto, aut syrupo acetoso, vel suceo citrii, et aurantii mali, et limonis, et similium: atque haec secure concedi possunt, nihil enim quum nocere pos— sunt tum vel maxime juvabunt, quod et sicca potentia sint, et frigida. Quantum vero ad pulveres spectat, in universum dicatur, quod eorum quae teruntur, alia propter duritiem, et siccitatem semper adeo ita constant, ut, quanquam multa opera ea teras, nunquam tamen apta sint in farinam minui, hoc est in tam tenues partes qui semper aetu talia non percipiantur, qualia sunt ferri et aeris segmenta, et marmoris, et vitri, et multorum lapidum: alia vero sunt, quae quam optime in farinam vertun— tur, ut margaritae et corallia, et gemmarum multae, similiter et sphragis, et bolus Armenius, et plures aliae terrae: rursus quaedam tritorum cum liquidis nunquam ita misceri possunt, ut in unum coeant; quaedam vero ita coeunt, et coalescunt, ut actu esse per se nunquam sensu ullo discernantur. Qui igitur pulveres in farinam teri non possunt, nec bene cum liquidis coalescere, hi adhiberi in hae febre non debent, quoniam aut in stomacho, aut in intestinis residebunt, aut quo oportebat non distribuentur, quare indigesti nocebunt non parum: qui vero in farinam bene conteri possunt, et bene cum liquidis coalescere hi non modo cavendi non sunt, sed maxime affectandi, quoniam antipathiam tum materialem, tum spiritualem adversus con— tagiones habent; tum vero et intermisti humoribus alia etiam— num ratione prohibent putrefactionem illorum, propter subtilita— tem autem et tenuitatem, ad quam redacti sunt, neque obstruere possunt, neque expulsionem ullam impedire: ejusmodi autem sunt, et sphragis Lemnia, et bolus Armenius, et margaritae, et corallia, et hyacinthi, et sapphiri, et tormentilla, et bistorta& vocata, et cornu cervi, et monocerotis, et scordium, et id genus multa. De smaragdo autem specialiter dicendo, ego quidem ab anti— quis nullam talem attributam illi praerogativam invenio, qualem recentiores quidam medici attribuunt: quoniam autem de re— rum virtutibus loqui possumus aut per experientiam factam, aut per rationem, ego quidem super hac re experientiam suffi— cientem fieri satis difficile arbitror: nam etsi aliqui assumpto