230 DE CURATIONE que et quae per urinam multam materiam educunt, nam multas ex his febribus vidimus per ejusmodi crisim finitas. His ergo consideratis scito reliquam curationem in eo consis— tere quod putrefactioni et contagioni omnibus ingeniis adver— satur, tam per ea quae communia et aliis febribus remedia sunt, quam per propria contagiosis: quoniam autem quae propria sunt, omnia quidem potentia sunt sicca, et siccorum alia calida, alia frigida, et rursus alia etiam styptica, et crassae substantiae; quaerat fortasse aliquis, utrum calida conveniant in his febribus, similiter et utrum styptica, et quae sunt crassae substantiae: qua de re Aloysius Mundella,' medicus Brixiensis, vir doctus et diligens nonnulla ad nos secripsit, ac praecipue super Smaragdo quem aliqui medici veluti arcanum quoddam et venerandum antidotum habent: bene igitur erit de hisce dubiis (ut promisi— mus) nonnulla dicere, quod maxime ad hoc febris genus pertinere videtur. Primum igitur, quantum ad calida attinet, quoniam multae harum febrium in sanguine pituitoso consistunt, et materia in eo genere crassiori, si quis per calida in iis agat, nihil (ut opinor) nocebit, aut si frigidis calida tamen permisceat, praesertim aromatica, et quae excellenter adversantur putrefactioni: si vero biliosior fuerit sanguis, convenientiora erunt frigida, sive pulveres fuerint, sive decocta, sive alia: atque in his si etiam styptica adhibeas, nihil officies, nisi valde multa obstructio fuerit visa, quod rarius in eo sanguine accidit: quare nec dubita per haec naturam, et macularum expulsionem impedire, si sanguis subtilis sit, nam potius ebullitionem temperabis (ut in Variolis dictum est); ab his vero magis cavendum tibi sit, quum crassior est sanguis, et obstructionibus paratior. Caeterum illud notan— dum est, quod stypticorum quaedam crassissimae substantiae sunt et summe astringentia, ut pontica, et austera vocata, quales immaturi fruetus, et sorba, et corna: atque haec quidem magis cavenda sunt: propter quod nec vinum laudem quod ex oxya— cantha fit, nec quod e cornis: alia vero simpliciter acerba sunt, : Text of 1554 reads Alexander Mondella. Text of 1555 originally read Alexander, but a printed slip reading Aloisius has been placed above it in the British Museum copy.