228 DE CURATIONE accesseris, tum maturius consule: si tamen hominem sanguinis multi praecipue et fibrosi prae manibus tibi Fors dederit, etiam aude sanguinem haurire, nisi natura tentaverit expulsionem aliquam: caeterum, quum valde sparsa contagio est, sectioni parce, sed cucurbitulas appone, nisi valde magna sit plenitudo; ea enim quum est, melius aut per pharmaca tolletur, aut per aper— tionem haemorrhoidum, aut per incisionem saphenae. De pharmacis vero purgatoriis eadem animadversio habenda& est, nam et ipsa a circumferentia introrsum trahunt, et sangui— nem valde exagitant, et non multum de seminariis educunt: si tamen plenitudo humorum visa fuerit, nisi ex iis fuerint, qui contumaces sunt evacuationibus, si potes a principiis evacua, alioqui aut nihil move, aut solum quantum sufficiat educere quae jam corrupta est materia: sint autem solutiva aut aloe, aut casiae siliqua, aut manna, aut syrupus rosatus solutivus: expertum autem est pharmacum illud multum valere, quod per Agari— cum fit, et syrupum rosatum solutivum: vehementiora vero mihi non placeant. Quod vero ad sudorem attinet, non parvo teneri errore illos existimo, qui indiscrete volunt finire has febres per sudorem: nam si obstructio forte adsit, si plenitudo, si cruditas, non solum nihil proderis per inducentia sudorem, sed magnopere laedas: multum praeterea refert, quibus sudorem provoces, sublima«— torum enim multa, praesertim chymistica, calidissima sunt, et febrem ardentissimam reddunt, ac virtutes exsolvunt: tum autem non damnem invitandum esse sudorem, quum maculae apparent quidem sed aegre natura expellit, reliquis consen— tientibus: quare nec male videntur facere, qui decocto foeniculi, et lacae, et caricarum utuntur: utilius autem fiet, si ea addantur quae simul et contagioni obsistunt, qualis est scordium herba, et trifolium odoratum, et quae luiula vocatur, forte quae et oxys apud Plinium, et vocata Gallica, et similia: placent quo—