224 DE CURATIONE efficaciter uterentur, a quibus plurimi mortui sunt, multi ad Orci portas deduecti, quidam omnino salvati; major medicorum pars more empiricorum a venenis similitudinem accipientes, iis utebantur quae ad venena solent apponi, quare et per bolum armenium, et terram lemniam, et ejusmodi medicabantur: contra alii isthaec negabant esse adhibenda, quod obstruerent venas et foramina, quod expulsiones impedirent, sed commu— nibus digerentibus agebant; nonnulli existimantes morbum in adustione consistere ea dabant quae adustioni adversantur, inter quas controversias magna mortalium pars, et nobilitas urbium periit. Nos quae partim longa experientia, partim ratione comproba— vimus, in medium adducemus, si tanta in re praestari mortalibus aliquod beneficium possit, quod certe fiet, si, quae circa con— tagiones contemplati fuimus, non aspernabuntur. In primis igitur ante oculos ea sunt habenda, quae supra de analogia ejus febris, et causis dicta sunt: quoniam ergo ejus analogiam diximus nec ad spiritus per se esse, neque ad acres humores, sed ad mediam quandam materiam, qualis est sanguis, in qua dissolvatur quidem virtus, sed non vehementer et cito; incipientes quidem a victu melius egisse illos existimamus, qui mediocri vietu utebantur, sic enim et aeger non gravabatur, et conserva— batur virtus: quare et nos hac diaeta aegros semper nutrivimus, interdum quidem subtrahentes, magis interdum et apponentes: neque enim hae febres semper in eodem sunt, sed aliae ad acu— tas magis accedunt, aliae ad tardiores, prout et sanguis modo biliosior est, modo pituitosior. Potus autem, si fieri potest, non e vino detur, quoniam evaporatio multa in his febribus accidit, et delirium facillime consequitur, quod pessima res est, non solum quod circa nobilissimum membrum versetur malum: sed ob id, quod parere nolint aegri: sit ergo aqua vel simplex decocta,