CAPUT VI DE CURATIONE FEBRIUM QUAE LENTICULAE VvOCANTUR Nunc de particularibus magis agamus, ac primum de curatione earum febrium pertractemus, quae quod non vere pestilentes sunt, malignae tantum dicuntur, quales illae fuere, quae annis 1505 et 1528 tam large apparuere, quas alii Lenticulas, alii puncticula, vel peticulas appellavere: de quibus diligentissime agendum videtur, quoniam saepe per epidemias revertuntur, saepe sine iis enascuntur, ac nunc etiam per Italiam visun— tur, certis autem regionibus maxime familiares. Referemus autem in primis, quo pacto medici eas curabant, quum primum in eas perinde ac ignotas incidere, inter quos tanta discordia orta fuit, ut pene ludibrio haberentur. / Nam ut a victu ordiamur, alii liberaliter et large nutriri aegros jubebant, quod dicerent virtutem plurimum dissolvi, ita praecipere Hippocratem, ita principem Avicennam, alii tenuissimum victum dabant, existi— mantes aegritudinem a plenitudine multa dependere: alii extre— morum dubii mediocritatem tenebant, uti securam magis; meracum nonnulli propinabant, nonnulli aquam aut simplicem, aut vino granatorum permistam. Sed nec minus circa phlebotomias controversia oriebatur, aliis protinus, et large sanguinem haurientibus, aliis nunquam volentibus secare venam, quod vidissent majorem partem eorum, quibus secta fuisset, vitam finire; inter quos alii putan— tes media quadam via incedere, haemorrhoidas aperiebant. Porro et circa evacuationes dissensio eadem agebatur, alii enim acribus medicamentis utebantur, alii aut nullis, aut levio— ribus; nec deerant qui dicerent eam febrem sudoribus esse finiendam: qua in re et Empirici quoque et Chymistae suas partes habuere, qui sublimatis quibusdam liquoribus ad eam rem 222