220 DE CURATIONE riam quae corrumpi incipit, praetermittenda non sunt ac in primis quae exsiccant, quorum quae simul ealida sunt, tum exhibeantur, quum: crassiores, et segniores humores sunt: quae vero frigida, ubi tenuiores, et acriores sunt: tum nec displi— ceant, quae imputrescibilia ipsa, existentia, intermista prohibent putrefactionem: quorum multa etiam spiritualem antipathiam habent, et partim repellunt, partim confortant, ut odorata. Materiam vero, quae jam corrupta est, non intra debes relin— quere, sed secernere, et extra, pellere, quantum potes: facit id quidem saepe natura modo per maculas quasdam, modo per pustulas, modo per abscessus alios, ut plurimum autem per alvi dejectionem: verum, quum segnis natura est, tu ejus offi— eium assume, et evacua interdum clysteribus, interdum lenien— tibus, interdum purgatoriis pharmadcis: verum cave, ne stimu— Ium multum adhibeas, quoniam quae corrupta sunt, non poscunt irritamentum magnum, lubrica ipsa existentia, atque etiam valde irritantia. Sunt qui per aloem aut diebus singulis, aut alternis leviter purgent, alii per alia: cujus rei certa methodus esse non potest, sed discreto medico opus est.