218 DE CURATIONE et contagem amovent: sed certe convenientius agunt, qui per cucurbitulas multas comminuere sanguinem volunt; nihil ergo te moveat ad secandam venam, quod morbus sit magnus, major enim fiet, si secueris, major quoque et ebullitio et corruptio in sanguine, transpiratio autem minor. Quod autem expulsio lenticularum in quibusdam visa fuerit facta phlebotomia, non potentiam majorem virtuti additam monstrat, sed symptoma majus; sicut enim commota aqua calida, evaporatio fit major, ita et hic commoto et agitato sanguine evaporatio excitatur major, quae valde stimulans virtutem expulsionem irregularem facit, non qualem natura per se, quasi crisim faciens deligere solet; cujus signum est, quod statim delitere consuevere expul— siones illae, quas symptomaticas vocant: quare nec iis apparen— tibus multa spes nos tenere debet. De ea vero evacuatione, quae per medicamenta purgatoria fit, similiter nec plane convenit inter medicos, quibusdam parcen— tibus medicamentis, quod videant iis assumptis aegros quasi a summo ad imum concidere, aliis vero vel crebro exhibentibus, : et aliis placidiora quidem, aliis acerbiora propinantibus, de quo rursus pene idem dicendum, quod de phlebotomia, nam et pharmaca introrsum trahunt contagem, et sanguinem maxime agitant, et permiscent, propter quod multi visi sunt, quasi de omni virtute decidisse. Igitur, nisi magna appareat plenitudo, bonum est a pharma— eis abstinere, quod si affuerit, apta autem, ut evacuari possit, maxime circa initia (multae enim materiae non sunt erudae etiam per initia) tum solutivis uti potes: placidiora vero ipse amem magis, quam acria: quod si non sufficiant ea crassiores humores educere, danda quidem et acria suadeo, sed quantitatis minoris: porro nec displiceat evacuatio illa, quae per urinam fit, et quae per sudorem. Auxilia praeterea illa, quae supra dicta sunt valere ad mate—