216 DE CURATIONE annis 1505, et 1528, manifeste visum fuit. Qua in re mihi ita dicendum videtur, quod aut contagio extrinsecus concepta est, aut, intrinsecus primo in nobis facta, et haec rursus vel in initio est vel jam valde sparsa: si igitur extrinsecus venit contagio sive in initio sit, sive non, nunquam sanguis est per phleboto— miam movendus, ea de causa, quod contages introrsum tra— hitur, et versus cor, tam ea, quae circa summa est, quam ea, quae in venis pulmonis, nisi adeo magna plenitudo videatur ut ferri non possit; tum enim licet phlebotomia uti, sed et hoc circa initia, propter quod superioribus annis, in quibus contages extrinsecus in nos venerat, major pars eorum, quibus secta fuit vena, periere. Si vero contages in nobis primo oborta fuerit, securius quidem possumus detrahere sanguinem, sed et tunc ab initiis, et quum plenitudo videtur: in universum enim hoc constare debet, quum jam sparsa contagio est, et seminaria late jam diffunduntur, nihil venae incisionem juvare, quinimo longe nocere magis, quoniam omnis agitatio, quae in sanguine fit, putrefactionem valde adauget, quod seminaria magis misceri accidat, et sinceras partes cum infectis, non aliter, quam si in craterem aquae salis aut fellis modico injecto, si quiescat aqua, et non agitetur, minus salsa, et amara permanet, si vero agite— tur, statim tota contaminatur permistis minimis invicem: quare non solum superioribus annis, sed semper, et in aliis quoque pestilentiis, visum est magnam phlebotomatorum partem rem male egisse, quod in angusto sit tempus, in quo venae sectio con— venit, in amplo autem in quo non convenit ; quare bene per— pendere opus est, quando, et quomodo seces. Quod si secanda sit vena, satius etiamnum existimo secandam esse, eam, quae in talis est, aut haemorrhoidas aperiendas, hae enim et si non omnes venas, quae ad cor possunt deferre con— tagem, divertunt, at quarundam tamen cursum ab eo revocant,