214 DE CURATIONE etiam sint, quae si etiam stiptica fuerint, nihil refert, frangunt enim haec maxime et virtutem continent, ne dissolvatur, quod potissimum accidit in his febribus. Porro si ea, quae per antipathias valent, ulla in contagione convenientia sunt, in hac certe convenientissima, et maxime praesentanea sunt, in qua contages venenis quibusdam assimila— tur: quare his maxime utendum, nec unquam deserenda, quae tum repellendo, tum et confortando juvant; atque hae quidem intentiones ad seminaria habendae sunt, quae, si ab aere, vel alio dependeant, illud etiam principium extinguendum, et fran— gendum tibi erit. Ad materiam vero, quae in periculo est, primum illud aequum est quaerere, utrum evacuatio ulla conveniat, et qualis: ac con— venire quidem, quum plenitudo adest humoris ad putrefactio— nem parati, manifestum est: ubi vero plenitudo ea non adsit, sed corruptio tota e contagione dependeat (nihil enim prohibet alicui probe sano existenti contagionem inferri) tum non est procuranda evacuatio materiae periclitantis, praesertim phle— botomiis, aut pharmacis: quinimo de his dubitatio est, et con— troversia inter medicos, utrum sint adhibenda in ea etiam mate— ria, quae cum plenitudine pestem affert: quippe sunt, qui in omni pestilentia non semel solum, sed et bis sanguinem hauriant, rationem autem facti addunt, quod hic morbus sit magnus, imo omnium maximus, quod ebullitio in sanguine magna fiat, quod peccatum in ipso sanguine quasi semper sit et corruptio, quod per phlebotomias bene eventetur corpus, et transpiret, quod natura multum in his febribus gravetur, quae nisi sublevetur, morbum non ferat, non expellat, non concoquat; propter quod multi visi sunt quibus phlebotomia facta, statim lenticularum expulsio faecta fuit, quum prius nulla appareret. Contra alii magnopere a phlebotomiis cavent, quod expe— rientia constet partem maximam eorum, quibus detraetus fuis— set sanguis, paulo post aut obiisse, aut in deterius lapsos, ut