212 DE CURATIONE etiam, quod materiam crudiorem reddit, et obstructionem adau— get: quapropter in majori parte harum febrium abstinere ab eo potu melius est: nihil tamen prohibet certis casibus etiam con— venire, quum febris ardens est, et cholera quodammodo furit, si et reliqua consentiant; tum enim magis prodesse frigiditas, quam obesse humiditas potest. Igitur quum extingui non nisi rarissime possint seminariæ febrium contagionem pestilentem habentium, videndum est, utrum saltem educi possint: sed certe et hoc difficulter admodum sit, per se enim seminaria valde dispersa sunt, et si educi detur, educuntur quidem per eductionem materiae, cui sunt haerentia, quomodo tamen fiat, et quibus modis melius, quibus difficilius, paulo post ostendemus, quum de materiae evacuatione tracta— bimus. * Superesse igitur videtur, ut maxime procuremus ea frangere, et per antipathias repellere: eorum autem quae frangunt, omnia, quidem potentia sicca sunt, sed alia calida quidem sunt, alia, frigida, et rursus alia sicca tantum sunt, alia etiam stiptica, et erassae substantiae: quare et dubium est, utrum calidis uti liceat in his febribus, et utrum stipticis; nam calida videntur et febrem augere, et acrimoniam seminariorum, stiptica vero videntur obstruere, et transpirationem intercludere, et materiam crassiorem facere. Ad quae dicendum est diversitates et analogias contagionum considerandas esse, aliae enim ad crassiores, et pinguiores humo— res habent analogiam, aliae ad subtiliores, et acres magis, et aliae ad spiritus etiam: porro in quibusdam obstructiones mul— tae sunt, in quibusdam pauciores: ubi igitur analoga est conta— gio ad crassos, et frigidiores humores praecipue si et obstructio— nes non paucae sint, bene erit siccis uti, quae etiam calida sint; frigida autem minus convenient, maxime si et stiptica fuerint crassae substantiae; at ubi analogia ad subtiliores, et acriores humores sit, vel ad spiritus ipsos, obstructiones autem paucae fuerint, tum decet per sicca illa agere, quae, simul et frigida