CAPUT V pE CURA FEBRIUM PESTILENTUM COMMUNI Nunc vero ad eas pertranseamus, quae pestilentes vocantur febres, quod vel partem majorem perdant, vel multos saltem: quarum, quae majorem partem perdunt, vere pestilentes dicun— tur, quae vero multos solum, malignae magis dici solent: quo— niam autem gradibus solum differunt, et communem quandam naturam habent, communes primum earum curationes et inten— tiones trademus, mox et proprias prosequemur. Ergo iis primum consideratis, quae diximus esse circa conta— giones consideranda, analogia scilicet, loco, tempore, et ante alia morbi origine, extrinseca ne sit, an intrinseca, seito et in his illa tria praecipue esse attendenda, ad quae prius diximus esse omnem intentionem dirigendam, seminaria scilicet, materiam peri— clitantem, et eam quae periclitata jam et prorsus corrupta est, ac quoniam supra dietum est seminaria posse universaliter vel extingui, vel frangi, vel educi, vel per antipathias repelli, vi— dendum est, quaenam ex his in pestilentibus febribus convenire possint. Ac primum quidem extingui seminaria per urentia non datur quoniam febris jam introrsum facta est, nec satis tutum est introrsum assumere quae urunt: extra vero si apponas, aut nihil operaberis, aut contagem exagitabis vehementius, quare per alia ingenia age. Utrum autem extingui per frigida possint, ut per aquae potum, dubitationem habet, quoniam, etsi aqua, quatenus frigida, juvare possit, attamen quatenus humida, obesse non parum videbitur, quod augeat putrefactionem: non solum igitur propter hanc causam nocere potus aquae potest, sed et ob illud 210