208 DE CURATIONE est, quod ebullitio sanguinis interdum temperata est interdum non temperata, sed aut major, quam oportet, aut tenuior, quam oportet: si igitur temperata est, crassior autem humor, qui fervet, tum neque lentes, neque tragacantha adjungi debet, sed sat erunt, quae subtiliant: at ubi intemperata est, et major, quam oportet, aut, quod excernitur, nimis subtile visum fuerit, tum si praedictis addantur lentes, et tragacantha, recte facies, quo— niam ita ebullitionem temperabis: quod et in sputo saepe fieri oportet, quum plus aequo tenue est. Nec plura de his febribus dicantur.