CAPUT IV DE CURATIONE FEBRIUM vARIOLARUM ET MORBILLORUM Inter febres, quae in contagione versantur, illae prius percur— sae fuere, quae vocatas Variolas, et Morbillos emittunt, utpote minus ferae, de quibus quidem agemus, quatenus nondum pes— tilentes sunt, nam et ipsae in pestilentiis saepe visuntur, simplici— ter autem pestilentes non sunt. Quoniam igitur diximus expul— sationem illam Variolarum, Morbillorumque quodammodo erisim quandam esse, et sequestrationem menstruae infectionis & sanguine, nulla tibi esse alia intentio debet, quam ut non impedias expellentem naturam, sed juves potius, si opus est: quippe eam impediunt nonnulli interdum phlebotomiis, interdum purga— toriis pharmacis: quare, quum tu videris febrem esse ejus— modi, quae eas expulsiones aut faciat, aut factura sit, tum abstine & medicamentis omnibus, sed naturam sine per se agere, nisi forte a principio magnam plenitudinem fueris conspicatus, tum enim licet uti purgante pharmaco, sed non acri et molesto. Quod si juvanda natura sit, locum prius procura, ut calidus decenter existat, ut aeger pannis convenienter tegatur, et iis rubentibus, ut levi utatur cibo, vino abstineat: tum vide quae causae prohibeant expulsionem, num carnis densitas sit, aut erassities materiae; tunc enim juvanda est natura iis, quae foramina cutis aperiunt, et materiam attenuant, quales sunt caricae, et foeniculus, et carvi, et apium, et similia, ex quibus ecommode decocta fient: sunt qui addant lentes abjecta prima aqua decoctas, aliqui, qui et tragacantham: quod quidem forte miretur aliquis, quando in lentibus et tragacantha contraria magis videtur intentio inesse, quum et ingrossent, et inspis— sent sanguinem, et cutim obstruant. Verum ita res accipienda 206