204 DE CURATIONE majorem quandam vim prae se ferunt, quam materialium qualita— tum (ut supra diximus) existimandum est talia maxime esse terram Lemniam, et bolum Armenium, et scordium, heptaphyl— lon, et cornu monocerotis, et praedictas gemmas, praecipue smaragdum, et theriacam, et mithridatum, et siquid aliud in experientiam ' venit. Urentibus autem uti tum solum licet, quum contagio extraæ est, et ea quidem maligna, ac in principio, si enim introrsum sit contagio, adhibere quidem non potes urentia sine majori periculo: extra vero si sit, apponere quidem potes, et debes, si maligna sit contagio, verum in principio solum juvabis, si enim jam radices egit, et introrsum sese insinuavit, nihil qui— dem proficies, si extra urentia appones, licet tamen quando— que vicina urentibus applicare, quibus admiscenda erunt pin— guia quaedam, quae intro ferant. At si extra quidem sit con— tagio, non autem maligna, nec sic quidem urentia sunt appli— canda, quando per alias facultates leviores et per abstergentia, sola levare morbum datur, ut in scabie, et similibus: de his autem in particularibus rursus dicetur, et quando, et quomodo conyveniant. Calidis vero, et siccis uti tum debes, quum materia non valde acuta est, sed frigidior, siccis vero et frigidis, quum calidior est: quoniam autem horum multa styptica sunt, et substantiae erassioris, inferius quidem examinabimus, quomodo liceat ea adhibere, et non adhibere. Porro, per decocta convenienter ages, quum introrsum contagio est, ut in febribus; per pulveres vero, quum maxime, et multiplici facultate obsistere putrefac— tioni voles. Atque haec quidem satis sint, quantum ad univer— salem curandi rationem pertinet: nunc particularia prosequa— mur, a febribus incipientes.