202 DE CURATIONE quoniam autem remediis abundare oportet in contagionibus, et modo uno, modo alio uti necesse est, bene erit plura enume— rare eorum, quae in contagionibus valent, ut eligere possimus quae idonea magis sint. Urentia ergo sunt viride aeris, auripigmentum, chaleitis, chalcanthum, et quod sublimatum vocatur, et quod praecipi— tatum, et vocata ruptoria, et id genus: vicina vero urentibus sunt sal gemma, nitrum et sal, et aceti fex usta, et alumen et einis ficus, et stercus columbinum, et vatrachium, et clematis, et thapsia, et euphorbium, et pyretrum, et calx, et hermodactyli, et unguentum Aegyptiacum, et trochisci Andronis, et diachalcitis, et ejusmodi. Resinae vero, quae et abstergunt, et exsiccant, et materiam constantem faciunt, sunt terebinthina, laricina, abietina, cedria, thus, mastix, galbanum, myrrha styrax utraque, gummi, laser, et reliquae. Quae vero tum in pulveres redigi possunt, tum decoqui, calida quidem et sicca sunt aspalathus, cupressus, juniperus, cedrus, xylobalsamum, citrus, cedrus, agnus castus, guaiacum, agalochum, scordium, chamaedrys, dictamum tum nostrum, tum Creticum, pentaphyllon, heptaphyllon, et phu, et verbena, et thlaspi, et vocata scabiosa, et eardo benedictus, quem Theo— phrastus alteram speciem Cnici agrestis facit, tum et Gen— tiana, et aristolochia, et Smyrnium: item aromatica casia, ecinnamomum, ealamus aromaticus, juncus odoratus, macer, nux muscata, zedoaria, doronicum, galanga, iris. Frigida vero et sicca sunt margaritae, coralli, succinum, sap— phiri, hyacinthi, et in magno pretio habitus smaragdus, tum terra Lemnia, et bolus Armenius, et Samia, et sandali, et vocata bistorta, forte bulapathon, et lapathi genera omnia, praecipue oxalis, et trifolium omne maxime quod odoratum dicitur, et consimilis herba, quae vulgo gallica appellatur, forte ono— brychis, necnon et cicorium, et cicerbita, et nymphaea, et tamarindi, et cornu cervi, et os cordis ejus et cornu mono— cerotis, et rosae, et earum semina, et citria; et e liquidis acetum, et omphacium, et vinum oxyacanthinum. Ex antidotis vero sunt theriaca, et mithridatum, et trochisci de viperis, et dia— muscum, et diambra, et cyphi, et saccarum rosaceum, et ejus— modi. Quae vero spiritualem antipathiam habeant non satis facile est judicare, quoniam eadem habent et eam antipathiam, quae inter materiales qualitates versatur: quoniam tamen nonnulla