200 DE CURATIONE cent, sed quod constare materiam faciant glutino ipso: pro— hibent autem et intermisti pulveres quidam, imputrescibiles ipsi existentes, subtilissime igitur divisi, et interjecti inter partes, materiae partim alterantis actionem impediunt interpositi ipsi, partim materiam continent, ne dissolvatur, nexu quodam, simili modo, quo arena immista calci tenacem nexum operatur, et aquae farina; penetrant enim humida minima in tenuissimos vocatos poros siccorum, unde separari non possunt propter vacuum, nullo existente alio, quod subingrediatur, quod maxime ad fortitudinem mistionis valet. Non negligenda autem est, nec parvi facienda minimorum intermistorum actio: quis putaret in multo laecte interposito pauco coagulo, aut tenui pulvere plumae floris cynarae coagulari lac totum? quis crederet in magno aheno ebulliente saecaro, ac prae fervore jam erumpente, sisti tamen, et constare, ac deponere eruptionem, et tumorem omnem imposito paucissimo butyro? quod vero attinet ad putrefactionem, nonne videmus conservari vina in magnis doliis intermisto pauco alumine, quae alioqui citissime putre— scant? quare nec mirum esse debet, si et eas, quae in nobis fiunt, putrefactiones per interpositos pulveres quosdam prohi— beamus. Atque haec quidem ad materiam, quae jam pericli— tatur, idonea remedia sunt. Ad eam vero materiam, quae jam corrupta est, et restitui non potest, una intentio est removendi eam e corpore, quod aut pharmacis fit, quum scilicet materia introrsum est, aut inci— sionibus, vel dissolutivis, quum est extrorsum: habet autem et haec digestiones suas a medico praeparandas, non eas quidem, quae ad benignum restituunt, sed eas quae evacuationem faci— liorem reddunt: de quibus omnibus in particularibus morbis distinctius agemus, nunc enim generales magis percurrimus;