CAPUT III PE INTENTIONE AD MATERIAM QUAE JAM INFICI COEPIT Ad eam vero materiam, quae nondum corrupta est, in peri— culo autem jam agitur, una quidem generalis intentio est prohi— bere tum causas putrefactionis, tum jam inducti affectus prin— cipium, quod et aliis etiam morbis, qui in putrefactione con— : sistunt, commune est: modus autem non est communis, sicut nec causae, nec ratio putrefactionis communis est his, et aliis morbis, quippe in aliis praecipuae causae sunt plenitudo, ob— structio, et humorum malitia, in his autem nulla horum neces— saria per se sunt, sed quodammodo accidunt, aut concausae solum sunt, non autem per se principia: igitur si hae concausae contagionibus conjunctae sunt, negligendae quidem non sunt, sed, prout convenit, tractandae et tollendae: quae autem pro— pria, et per se consideratio et intentio ad materiam periclitan— tem vertitur, illa est, ut omni ingenio obsistas putrefactioni, quae inducitur: ac, quomodo seminariis, a quibus pendet, te opponas, dictum est, quid autem circa materiam ipsam agas, nunc dicendum. Quoniam autem in putrefactione omni dissolutio quaedam mistionis fit evaporante innato calido et humido; evaporant autem haec remollitis ab humiditate partibus, et sublatis ab extranea caliditate, manifestum est quod ad haec obsistere necesse est, primum quidem remittendo eam quae inducitur extranea caliditas, deinde exsiccando, quae remollit partes, humiditatem, ac demum prohibendo dissolutionem mistionis: prohibent autem praecipue resinosa, non solum quod exsie— 198