196. i DE CURATIONE ille, et loquens: Hoc me, inquit a morte liberavit: putare autem se araneum pupuglsse qu1 decidisset in collum. Haec ergo et similia a majori quadam vi evenire, quam a notis quali— tatibus censendum est: quod et circa malignas et venenis similes contagiones contingere par est existimare, in quibus suae quoque antipathiae sint, ut de eodem bolo armenio traditur, per quem in magna illa pestilentia, quae adeo Athenas vexavit, tot praeser— vatos legimus. Scordium quoque cognitum ferunt tam mire praeservare a putrefactione, quum cadavera, quae super ipsa jacuerant, inventa fuissent incorrupta: quantum porro et balsa— mum, et myrrha, et aloe, et cedrus, et id genus a putrefactione conservent, notissimum est in cadaveribus regum: quare et eirca contagiones ejusmodi esse antipathiam nemo inficiari debet. Quae autem illa sint, quibus data sit tanta facultas, statim dicemus: utrum autem antipathia haec sit in ea qualitate, in qua et odor versatur, an alia, incertum est homini. Atque haec quidem remedia sunt, quibus uti adversus seminaria pos— sumus. »