194 DE CURATIONE adversus seminaria; diximus enim in natura dissensum hunc rerum esse, ut sese mutuo nonnulla pellant: quare sicut et venena, et seminaria contagionum antipathiam habent ad animam, et naturalem calorem, ita et quaedam alia sunt, quae uti antidota quaedam antipathiam quoque et ad venena, et ad seminaria ipsa habent, et ea repellunt: fortasse autem et eadem obtundunt alio modo: nam, quoniam species tum veneni, tum contagionis ad animam uti inamabilis, et ingrata fertur, et tristitiam ingerit, ita species eorum, quae antidota sunt, uti grata et laeta recipitur, qua e causa obtunditur passio prior a veneno et contage illata, et vigoratur anima: quod in foetore omni fieri manifestum est, ubi per odorata recreari nos sentimus. Quod igitur in contagioni— bus antipathia haec versetur, quae recreet per odorem, manifes— ' tum est: utrum autem et illa quoque adsit, quae repellat, et si non ita manifestum est, rationabile est tamen, et in venenis man— ifestissimum: constat enim assumptis quibusdam antidotis vim omnem veneni subito tolli, quod non alia facultate fieri posse videtur, quam per spiritualem speciem, quae praecipue repellat: venenum, tametsi per materiales etiam qualitates operetur an— tidotum. Constat quoque rusticos quosdam, quum forte secarent her— bas, demorsos fuisse a Vipera, ac repente inflatos, apposita autem Tormentilla vocata herba supra locum statim liberatos fuisse. Nos quoque mirum quiddam vidimus in bolo armenio: villicus enim quidam noster, quum a me forte proficisceretur in forum inter eundum sensit se in collo pungi, nesciens, qua e re contigisset: statim autem faeto tumore ingenti et strangula«— tione quadam ad me reversus, nec quicquam loquens, sed solum digito locum commonstrans prostravit sese super capsa, mugiens quasi moriturus: ego bestiam aliquam venenosam ratus, qui neque Carbunculi signa ulla vidissem, nec alterius eorum, quae oriri in nobis solent, bolum Armenium statim propinavi cum aceto, ut forte excellens apud me erat bolus quo assumpto confestim, et quodam quasi miraculo detumuit locus, ac surgens