192 DE CURATIONE Ergo extinguunt et interimunt, et quae calidissima sunt, et quae frigidissima, maxime autem, quae urentia dicuntur, aut vic— ina urentibus, sive per ignem facere velis, sive per ea, quae Caustica vocantur; extinguuntur quidem ab iis seminaria ita, ut iis interemptis, et totus simul interimatur, qui imminet, morbus, nihil enim remanet, quod praeterea sobolem gignatur: nam ignis quidem vis tametsi locum exurit, ultra tamen non aliud nocu— mentum relinquit, quod vel ad priorem labem attineat, vel apportet novam pejorem: quare, ubi auxilium hoc adhiberi potest et debet, nullum praesentius est: porro extinguunt et frigidissima, ut frigidae potus, de quo suo loco dicemus, et ablutiones etiam, quod maxime valet ad ea seminaria, quae in fomitibus continentur. Sequens ad ea ingenium est evacuatio, quod certe difficulter admodum fieri potest, quoniam hinc inde dispersa sint semina— ria haec, et per se educi non satis commode possint: nihil tamen prohibet cum humoribus, quibus agglutinata sunt, simul et ipsa quoque educi, verum non nisi vi multa fit. Modi autem evacuandi praecipui sunt pharmaca, quae alvum movent, et quae sudorem cient, et urinam, et alia, de quibus circa particularia rursus dicemus, ut cucurbitulae, et phlebotomia, et reliqua. Quae vero frangunt, et alterant seminaria, ea sunt, quae an— tipathiam habent materialem, hoc est per qualitates notas con— traria sunt, quoniam enim diximus seminaria haec acrimoniam quandam habere, tum et in lentore quodam consistere, acrimo— niam quidem frigidis frangemus, lentorem vero siccis potentia: exsiccant autem alia per qualitatem ipsam, quae est siccitas, quae quidem parvae aectionis in tota natura est, alia per calidi— tatem, alia imbibitione, ut pulveres, et farinae, et id genus, alia modis omnibus, ut sal: quorum omnium interdum quidem unum, interdum aliud magis conveniens est, quare et abundare opor— tet, ut eligere possimus quae magis conducunt. Repellunt autem, quae proprie spiritualem antipathiam habent