186 DE CURATIONE nihil praeterea procedet morbus: similiter et in rabie se habet, et in syphilide et scabie, et aliis: quinimmo et in processu quoque si ad communia remedia te convertas, catarrhum in phthisi expurges, materiam concoquas, nihil tamen operabere, nisi perpetuo ad seminaria animum, et curationem advertas: porro et in febribus, quae pestilentes dicuntur, cur non iis reme— diis utimur, quibus in aliis solemus? cur protinus omnes cla— mant putrefactioni resistendum esse, nec quidem obstructiones aperiendo, non plenitudinem evacuando, sed propria quaedam inquirendo quae obsistant putrefactioni; quippe certus in his est putredinis modus, qui propriam animadversionem poscit. Videntur igitur majores nostri curationes quarundam contagio— num tradidisse quantum ad quaedam remedia, verum omnia illa non ad contagionem, quatenus contagio est, destinata fuisse, sed aut fortuna quadam inventa, aut ex similitudine ad alia, ut venena, et similia, quae res certior fiet per ea, quae circa unumquemque morbum dicentur, quod jam aggrediamur, ab universali methodo et forma initium capientes. Quoniam autem duplex est medendi ratio, altera, quae prae— servat, altera, quae liberat, nos brevitatis gratia de ea, quae liberat, inquisitionem faciemus, illud pollicentes, quod, haec recte perspecta, unusquisque viam habere poterit quam facilli— mam ad eam quoque, quae praeservat. Qui igitur contagiones curare volet, ad haec advertat necesse est, primum videat, quaenam contagio sit, utrum earum, quae extrinsecus veniunt, et an ab aere, an ab alio sit concepta, an earum sit, quae in nobis primo fiunt, et utrum contaetu solo afficiat, an et fomite, vel et ad distans feratur, tum perpendat, qualis sit, num acuta, an segnis, et quo in humore sedem habeat, et analogiam: nec non et quantum processit, si in principio sit, an plurimum sit progressa: et quibus in locis praecipue sit, intra ne tota, an extra