182 DE CONTAGIOSIS MORBIS tiam nondum feram, at si inflammatus simul sit, et putrescat, Elephantiam feram facit, cum jam horribiles aspectu sunt, similiter et carbunculum, quem Anthracem vocant, generat. Impetigo porro a nobis vocata non alia esse apud Graecos videtur mihi, quam psora et lepra, quae secundum magis et minus illas quatuor species facit, quae a Celso traduntur, ex quibus patet impetiginem non esse lichenas, ut multi vertunt, sed eam magis quam supra vocavimus Volaticam, lichenas esse: haec enim a phlegmate salso, impetigo autem e melancholico humore magis fit. Ac de cutis infectionibus ita per transcursum determinatum a nobis sit, e quibus contagiosae sunt bubo pesti— lIens, et exanthemata illa, quas fersas et variolas vocamus, et strumae quaedam ulceratae, et lichenes nonnulli, et scabies, et elephantia, et achores, et alopecia, et syphilis, et mentagra, et si quae aliae sunt, in quibus putrefactio sordida fiat.