180 DE CONTAGIOSIS MORBIS nis paulo duriora, quibus cum pituita tenuis subest melancho— lia, Phlyctaenae vero e simpliciori sunt pituita paululum inflam— mata, unde et in bullam surgit: porro e pituita salsa fiunt vo— catae a vulgo Volaticae, Celsus papulas vocat, Graeci A€xjjvas quanquam sunt, qui Lichenas transferant Impetiginem, quod non recte fieri arbitror; quod autem, quas nos Volaticas dici— mus, Celso papulae sint, manifestum est, si materiam, si modum serpendi, qui ab ipso traditur, respiciamus; sunt autem duorum generum, alterum, quod fit e tenui pituita et salsa, per summam cutem serpente in orbem, quod passim nomine Volaticae mon— stratur, alterum, cui parum melancholiae adjungitur, et pro— fundius aliquanto serpit, et non praecise in orbem, quod saepe in impetiginem vertitur: nec me latet Lichenis nomen & Graecis interdum latius capi pro foediori ceutis habitu, unde et poeta sordidos appellat Lichenas, et Plinius ipse etiam novum mor— bum Pompeii aetate visum Lichenas vocavit, sicuti et Menta— gram: quae omnia ex salsa pituita fiunt putrescente, cui quid— dam melancholiae permistum est, propter quod sordida putre— factio fit. Gignitur praeterea et Scabies e salsa pituita cui no— men commune non proprie invenio apud Graecos, quando Wæpa aut illam significat apud ipsos, quae apud nos impetigo dicitur, melancholica passio, et via ad lepram, aut si scabiem notat, illam certe speciem tantum importat, quae sicca dicitur scabies: quare de scabie videntur aut non egisse Graeci com— muni nomine, aut de ea non egisse, nisi forte sub pruritus capite comprehenderint. Sunt autem et aliae quaedam e pituita passiones dx&p, et dAæwrextaæa, et ctgoyNLs'. Achores autem nos vulgo appellamus Latume, Plinius, Ulcera capitis manantia transfert, Arabes Saphati appellant: crustosae sunt, et sordidae infectiones in capite, puerorum praesertim, natae, de quibus nec multa dicenda sunt. Si vero humor, qui in cute tumorem facit, melancholicus sit, siquidem nec inflammatus fuerit, nec putrescat, Scirrhos mel— ancholicos facit, alios quidem majores, alios minores, et pustulo— sos solum: si autem inflammatus sit, et accensus, non autem putrescat, Cancer vocatum facit: si vero putrescat quidem, non autem inflammatus sit, tum psoram et lepram gignit, et Elephan— I I retain this spelling, which occurs also in the ed. of 1555, because it illustrates the author!s ignorance of Greek, or carelessness in spelling eclassical words; he here coins & Greek word for Syphilis.