176 DE CONTAGIOSIS MORBIS autem, Herpetem illum gignit, qui xeyxpias, hoc est Miliaris ap— pellatur, quod pustulae similes sint granis milii. Atque ita se habent Herpetes, quos Celsus per Ignem sacrum intelligit: non enim, ut quidam volunt, per Ignem sacrum intelligitur ab eo Erysipelas, siquidem de Igne sacro seorsum, et de Erysipe— late agit. Si vero sanguis fuerit, qui in cutim influit, interdum qui— ' dem pustulosos abscessus facit, interdum majores etiam quam Erysipelas sit, quos phlegmonas vocant: rubent ii cum calore, et dolore, ac febre etiam ut plurimum: sicut autem sanguis quandoque purus est, quandoque mistus, quod plurimum fit, ita et Phlegmon alius simpliciter dicitur, alius cum adjectione nominis admisti humoris, si enim illi cholera admisceatur, Phlegmon fit Erysipelatodes, si vero pituita, Phlegmon dicitur Oedematodes, si melancholia, Phlegmon Scyrrhodes dominante semper sanguine: species autem phlegmonis sunt ö6o0(Jr, cDuaæ, qgUye«9Nor: Dotientem nos Furunculum vocamus, abscessum in acutum tendentem cum inflammatione, rubore, et dolore, cui non nihil cholerae admistum est: Phyma vero Furunculo simile pene est, sed planius est, et rotundius, vulgus impro— prie Carbonem vocat, multum differens ab eo, qui proprie Car— bunculus dicitur. Fit autem Phyma e sanguine subadusto, crassiore, quam qui Furunculum facit: Phygethlon vero est, quod nostri Panum ' vocant ob similitudinem, alii et Bubonem: quanquam sunt, qui Bubonem appellant, qui in carnibus laxis fit, Phygethlon vero, qui in nervosioribus: fit autem hic vel e puro sanguine, vel misto tenui pituitae. Si vero simul inflam— matus sit sanguis, ac putrescat, tum Bubones pestilentes facit; quos Avicenna Althoin vocat: quod si subtilis admodum sanguis sit, influat autem in summam cutem, pustulosos abscessus facit; si igitur non inflammatus quidem sit, calefaectus tamen, ut quasi ferveat, tum Exanthemata vocata facit, quas Plinius eruptiones papularum vocat: vulgus suffersuras a fervore, ut arbitror, dictas: pustulae sunt vix cutim excedentes, rubrae, :Panem, Meunier, and all editions. Panum, Wright. See note 81.